Hľadaný výraz: Mt 15,32-39; Mk 8,1-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “ Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ”. 33 Et dicunt ei discipuli: “ Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ”. 34 Et ait illis Iesus: “ Quot panes habetis? ”. At illi dixerunt: “ Septem et paucos pisciculos ”. 35 Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; 36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. 37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38 Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos. 39 Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.

1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 “ Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent; 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”. 4 Et responderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ”. 5 Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Qui dixerunt: “ Septem ”. 6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. 7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi. 8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos. 10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.

1

mail   print   facebook   twitter